Evangelium Secundum Joannem*

Caput 10: Versus 2

Pastor est ovium.Christus proprie pastor est secundum officium pascendi oves, ut ipse post exponit, qui per se ostium intrat in ovile ovium. Sed quia alii comparticipes sunt ei pastoralis officii, quae de eo proprie dicuntur, etiam eis suo modo congruunt. Ostium est quo intratur, Christus ergo pastor per se ostium, et quicunque sub eo pastor, per ipsum ostium intrat in corda ovium; quia si aliud, praedicat, non audiunt oves, si Christum, oves Christi hanc vocem agnoscunt.
(* Traductions européennes)